monumenta.ch > Augustinus > 22
   

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 9, 22.

1 Porro si propterea Deum nemo vidit unquam, quia, sicut ait disputator cuius verba consideramus, Plenitudinem divinitatis eius nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit; « vidit » enim, ad utrumque referendum est: restat inquirere quomodo Angeli Deum videant, propter illud quod ex Evangelio commemoravi, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII, 10).
2 Si enim et ipsis non sicuti est, sed latente sua natura, in specie qua voluerit apparet; magis magisque requirendum est quomodo eum nos videbimus sicuti est, et sicut Moyses desideravit, cum peteret ut Deus, qui in conspectu eius erat, ostenderet illi semetipsum.
3 Hoc enim nobis summum praemium in resurrectione promittitur, quod erimus aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36): ac per hoc si nec ipsi eum vident sicuti est, quomodo nos ita visuri sumus, cum eis aequales in resurrectione facti fuerimus?
4 Sed vide quid consequenter dicat noster Ambrosius: Denique, inquit, cum additur, « Unigenitus Filius ipse narravit; » mentium magis quam oculorum visio declaratur.
5 Species enim videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur.
6 Qui paulo ante dixerat visionem ad utrumque referendam, nunc eam non menti, sed oculis dedit: non, ut opinor, negligenter sua verba respiciens; sed quia usitatius in loquendo solemus oculis attribuere visionem, sicut speciem corpori.
7 Nam et hic mos loquendi crebrius usurpatur in rebus quae locis continentur, varianturque coloribus.
8 Sed si nulla species esset mente contuenda, non diceretur ille speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3).
9 Neque enim hoc secundum carnem dictum est, et non secundum speciem spiritualem.
10 Dicitur ergo et species pertinens ad mentis obtutum; sed quia usitatius in corporibus dicitur, vel in similitudinibus corporum, ideo dixit: Species videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur.
11 Proinde narrante Unigenito, qui est in sinu Patris, narratione ineffabili, creatura rationalis munda et sancta impletur visione Dei ineffabili, quam tunc consequemur cum aequales Angelis facti fuerimus.
12 Quia sicut videntur ista visibilia, corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam: quoniam si aliquando eo modo visus est, non, sicut ista, natura videtur, sed voluntate visus est; specie qua voluit apparens, latente natura atque in se incommutabiliter permanente.
13 Eo autem modo quo videtur sicuti est, nunc fortasse videtur a quibusdam Angelis: a nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti fuerimus aequales.
Augustinus HOME