Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., . . .
1 | Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere. |
2 | Quandoquidem id videtur, quod praesens utcumque sentitur: totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur ut nihil eius lateat videntem, aut cuius fines circumspici possunt; sicut te nihil latet praesentis voluntatis tuae, circumspicere autem potes fines annuli tui. |
3 | Exempli gratia duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet: visus enim, sicut ille ait, ad utrumque referendus est, id est et ad oculos et ad mentem. |