Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 8, 20.
1 | Invisibilis est igitur natura Deus, non tantum Pater, sed et ipsa Trinitas, unus Deus. |
2 | Et quia non tantum invisibilis, verum etiam incommutabilis; sic apparet quibus voluerit, in qua voluerit specie, ut apud eum integra maneat eius invisibilis incommutabilisque natura. |
3 | Desiderium autem veraciter piorum, quo videre Deum cupiunt, et inhianter ardescunt, non, opinor, in eam speciem contuendam flagrat, qua ut vult apparet, quod ipse non est; sed in eam substantiam, qua ipse est quod est. |
4 | Huius enim desiderii sui flammam sanctus Moyses, fidelis famulus eius ostendit, ubi ait Deo, cum quo ut amicus facie ad faciem loquebatur: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13, sec. LXX). |
5 | Quid ergo? |
6 | ille non erat ipse? |
7 | Si non esset ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum; sed, Ostende mihi Deum: et tamen si eius naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi temetipsum. |
8 | Ipse ergo erat in ea specie qua apparere voluerat; non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat. |
9 | Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. |
10 | Unde quod responsum est Moysi verum est, quia nemo potest faciem Dei videre, et vivere; id est, nemo potest eum in hac vita videre vivens sicuti est. |
11 | Nam multi viderunt; sed quod voluntas elegit, non quod natura formavit. |
12 | Et illud quod Ioannes ait, si recte intelligitur, Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. |
13 | Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2): non sicut eum homines viderunt, quando voluit, in specie qua voluit, non in natura, qua in semetipso, etiam cum videretur, latuit; sed sicuti est, quod ab eo petebatur, cum ei diceretur, ostende mihi temetipsum, ab eo qui cum illo facie ad faciem loquebatur. |