monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 17. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 6, 18.

1 Non immerito, inquit, Angelus videtur in templo; quia veri sacerdotis iam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo Angeli ministrarent.
2 Et bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit.
3 Hoc specialiter, aut de Angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit, ut quod non potest praevideri, apparere dicatur.
4 Sic enim habes: « Apparuit Deus Abrahae ad ilicem Mambre » (Gen. XVIII, 1).
5 Nam quia ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur.
6 Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cuius voluntate situm est videri, et cuius naturae est non videri, voluntatis videri.
7 Nam si non vult, non videtur; si vult, videtur.
8 Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit; aliis, quia noluit, non apparuit.
9 Visum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri coelum: visus est etiam Iesus stans ad dexteram Dei (Act. VII, 55), et non visus est a populo.
10 Vidit Isaias Deum sabaoth (Isai. VI, 1); sed alius videre non potuit, quia cui placuit apparuit.
11 Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus Virtutibus et Potestatibus legerimus quia « Deum nemo vidit unquam?
12 » et addit quod ultra coelestes est Potestates, « Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit.
13 » Aut acquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit unquam, Filium visum esse in Veteri Testamento; et desinant haeretici ex Virgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex Virgine videbatur.
14 Aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura Sormaverit; quoniam Spiritum quoque visum accepimus in columba (Matth. III, 16).
15 Et ideo « Deum nemo vidit unquam, » quia eam quae in Deo habitat, plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit: « Vidit » enim, ad utrumque referendum est.
16 Denique cum additur, « Unigenitus Filius ipse narravit, » mentium magis quam oculorum visio declaratur.
17 Species enim videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur.
18 Sed quid de Trinitate dicam?
19 Seraphim quando voluit, apparuit: et vocem eius Isaias solus audivit.
20 Apparuit angelus, et nunc praesto est, sed non videtur.
21 Neque enim in potestate nostra est videre, sed in potestate illius apparere.
22 Tamen etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus.
23 Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus.
24 Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur?
25 In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sint mundo: et ideo « beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt » (Matth. V, 8).
26 Quantos beatos iam numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem!
27 Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt.
28 Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre.
29 Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.
30 Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur.
31 Denique nec Apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait, « Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis » (Ioan. XIV, 9)!
32 Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem.
33 Nos enim iam secundum carnem non novimus Christum (II Cor. V, 16), sed secundum spiritum.
34 Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur (Eph. III, 18, 19) ut videri possit a nobis (Ambrosius, super Luc. lib 1, c. I, 11).
Augustinus HOME



Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., , 17. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 18