monumenta.ch > Augustinus > 17
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT VI., 18.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 6, 17.

1 Sed magna quaestio est, quomodo non sit contrarium quia tot antiqui viderunt Deum, si Deum nemo unquam vidit, quem nemo hominum vidit, nec videre potest?
2 Vides quam difficilem mihi proposueris quaestionem, unde me aliquid prolixe copioseque scribere voluisti ex occasione brevis epistolae meae, quae tibi visa est diligentius et uberius explicanda.
3 Visne ergo attendere quae apud alios interim comperi divinarum Scripturarum egregios tractatores, quid de visione Dei senserint, ne forte sufficiant desiderio tuo, quamvis ea forsitan noveris?
4 Pauca ergo ista attende, si placet.
5 Cum Evangelium exponens beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, venisset ad eum locum ubi Angelus apparuit in templo Zachariae sacerdoti, ex hac occasione, vide quanta et qualia de Dei etiam visione disseruit.
Augustinus HOME