monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, CAPUT V., , 15. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 5a, 16.

1 Nam quod Dominus ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Ioan. XIV, 9), potest paulo attentius consideratum non videri esse contrarium ei quod dixit, Deum nemo vidit unquam (Id. I, 18).
2 Neque enim dixit, Quia vidistis me, vidistis et Patrem; sed dicendo, Qui me vidit, vidit et Patrem, ostendere voluit unitatem substantiae Patris et Filii, ne in aliquo inter se putarentur esse dissimiles: ac per hoc quoniam vere dictum est, Qui me vidit, vidit et Patrem; profecto quoniam Deum nemo hominum vidit unquam, nec Patrem quisquam putandus est vidisse, nec Filium secundum quod Deus est et Filius, et cum Patre unus Deus.
3 Nam secundum id quod homo est, utique in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38, et Ioan. I, 14).
Augustinus HOME