monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, CAPUT V., , 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 5a, 15.

1 Quanquam nonnulli volentes etiam probare impios visuros Deum, a diabolo quoque ipso Deum visum putant; sic accipientes quod scriptum est in libro Iob, venisse cum Angelis et diabolum in conspectum Dei (Iob I, 6, et II, 1): ut iam et illud veniat in quaestionem, quomodo dictum sit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et illud, Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14).
2 Multum enim miror, si eo usque progrediuntur qui existimant impios visuros Deum, et a diabolo visum Deum, ut eos et mundo corde esse, et pacem et sanctificationem cum omnibus assectari asseverent.
Augustinus HOME