Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 5a, 14.
1 | Qua igitur regula intelligentiae ista veluti contraria et repugnantia, non esse contraria nec repugnare probabimus? |
2 | Neque enim fieri ullo modo potest ut haec Scripturarum auctoritas aliqua ex parte mentiatur. |
3 | Si dicimus in eo quod scriptum est, Deum nemo vidit unquam, homines tantummodo intelligendos, sicut etiam illud dictum est, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11); nemo utique, sed hominum: neque enim hoc de Deo accipi potest, cum de Christo scriptum sit non opus fuisse ut quisquam illi testimonium perhiberet de homine. |
4 | quoniam ipse sciebat quid esset in homine (Ioan. II, 25). |
5 | Nam hoc Apostolus planius explicans, Quem nemo, inquit, hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). |
6 | Si ergo ita dictum est, Deum nemo vidit unquam, ac si diceretur, Nemo hominum; hactenus illa quaestio soluta videbitur, ut non sit huic sententiae contrarium quod Dominus ait, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei: ut scilicet Angelos Deum videre credamus, quem nemo vidit unquam, sed hominum. |
7 | Quomodo ergo Deum vidit Abraham (Gen. XVIII, 1), Isaac (Id. XXVI, 2), Iacob (Id. XXXII, 30). |
8 | Iob (Iob XXXVIII, 1), Moyses (Exod. XXXIII, 11), Michaeas (III Reg. XXII, 19), Isaias (Isai. VI, 1), et si qui alii sunt, de quibus veracissima Scriptura testatur quod Deum viderint, si Deum nemo unquam hominum vidit nec videre potest? |