monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, CAPUT V., , 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 5a, 13.

1 Quid ergo est quod eadem dicit auctoritas, Deum nemo vidit unquam (Ioan. I, 18, et I Ioan. IV, 12)?
2 An fortasse respondetur quod illa testimonia de videndo Deo sunt, non de viso?
3 Ipsi enim Deum videbunt, dictum est; non, Viderunt: et non, Vidimus; sed, videbimus eum sicuti est.
4 Proinde his sententiis non est contrarium, Deum nemo vidit unquam.
5 Videbunt enim quem non viderunt, qui mundo corde filii Dei esse voluerint.
6 Quid est ergo, Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30)?
7 An et hoc non est contrarium illi quod dictum est, Deum nemo vidit unquam (Ioan. I, 18)?
8 Et illud quod de Moyse scriptum est, quia loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11); et illud quod propheta Isaias de seipso loquens ait, Vidi Dominum sabaoth sedentem in throno (Isai. VI, 1): et si qua alia solent similia testimonia ex eadem auctoritate proferri, quomodo non sunt contraria sententiae qua dictum est, Deum nemo vidit unquam?
9 Quanquam et ipsum Evangelium potest putari sibi esse contrarium.
10 Quomodo enim verum est, quod in eo dicitur, Qui me vidit, vidit et Patrem (Ioan. XIV, 9), si Deum nemo vidit unquam?
11 quomodo verum est, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII, 10), si Deum nemo vidit unquam?
Augustinus HOME