Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 5.
1 | Si enim ea quae non vidimus, hoc est, in praesenti apparentia non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis vel legendo vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus; unde sciremus esse civitates ubi nunquam fuimus; vel a Romulo conditam Romam, vel, ut de propioribus loquar, Constantinopolim a Constantino? |
2 | , unde postremo sciremus quinam parentes nos procreavissent, quibus patribus, avis, maioribus geniti essemus? |
3 | Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu praesentia, sicut solem, sicut nostri animi voluntatem, vel canonicorum eloquiorum auctoritate, sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum in carne natum passumque resurrexisse didicimus; sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere minime dubitandum esse putavimus. |
4 | In quibus si alicubi fallimur, credendo vel ita esse quod non ita est, vel non ita esse quod ita est, nihil periculi esse iudicamus, si non sit contra illam fidem qua pietas informatur. |
5 | Haec praelocutio mea nondum propositam discutit quaestionem, sed te atque alios qui ista lecturi sunt, praestruit quales seu meorum seu quorumlibet scriptorum iudices esse debeatis; ne vel scire vos opinemini quod nescitis, vel temere credatis quod neque corporis sensibus aut animi contuitu in eiusdem rei quae cognoscenda est, evidentia percepistis, neque canonicarum Scripturarum auctoritate, etiamsi non adfuit sensibus vel animi vel corporis vestri, tamen credendum esse didicistis. |