monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, CAPUT IV., , 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 4a, 11.

1 Sed iam satis, ut puto, ista mea praelocutione recognovisti quid sit videre vel mente vel corpore, et quid ab eis distet credere.
2 Quod quidem fit mente, et videtur mente; quoniam menti nostrae fides nostra conspicua est.
3 Sed tamen quod eadem fide creditur, abest et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus resurrexit; et ab aspectu mentis alterius, sicut abest ab aspectu mentis meae fides tua, quamvis eam esse in te credam, cum eam non videam corpore, quod nec tu potes; nec mente, quod tu potes, sicut ego meam, quam tu non potes.
4 Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11), donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis (Id. IV, 5), ut eas non solum quisque suas videat, sed et aliorum.
5 Secundum hoc enim dixit Apostolus neminem scire quid agatur in homine, nisi spiritum hominis qui in ipso est secundum quod videmus in nobis: nam secundum id quod credimus nec videmus, et multos fideles esse novimus, et multis noti sumus.
Augustinus HOME