monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, CAPUT III., , 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 3a, 9.

1 Cum itaque dicitur homini, Crede Christum resurrexisse a mortuis; si credit, attende quid videat, attende quid credat, et utrumque discerne.
2 Videt hominem cuius audit vocem; et ipsa vox in visis corporalibus deputatur, secundum ea quae supra diximus.
3 Haec duo sunt, testis, et testimonium: quorum ad oculos unum, ad aures alterum pertinet.
4 Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritas confirmat, divinarum scilicet Scripturarum, vel quorumlibet aliorum, quibus est motus ad fidem.
5 Scripturae ad visa pertinent corporis oculorum, si eas legit; vel aurium, si audivit.
6 Videt autem animo quidquid figuris litterarum sonisve significari intellexit.
7 Videt ipsam fidem suam, qua se credere sine cunctatione respondet.
8 Videt cogitationem, qua cogitat quid ei possit prodesse quod credit.
9 Videt voluntatem, qua accessit ad suscipiendam religionem.
10 Videt etiam ipsius resurrectionis quamdam imaginem in animo suo factam, sine qua intelligi non potest quidquid factum corporaliter dicitur, sive credatur, sive non credatur.
Augustinus HOME