monumenta.ch > Augustinus > 8
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT III., 9.

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 3a, 8.

1 Constat igitur nostra scientia ex visis rebus et creditis: sed in iis quae vidimus vel videmus, nos ipsi testes sumus; in his autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum quas nec vidisse nos recolimus, nec videmus, dantur signa vel in vocibus, vel in litteris, vel in quibusque documentis, quibus visis non visa credantur.
2 Non autem immerito scire nos dicimus non solum ea quae vidimus aut videmus, verum et illa quae idoneis ad quamque rem commoti testimoniis vel testibus credimus.
3 Porro si scire non incongruenter dicimur etiam illud quod certissimum credimus, hinc factum est ut etiam recte credita, etsi non adsint sensibus nostris, videre mente dicamur.
4 Scientia quippe menti tribuitur; sive per corporis sensus, sive per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat: et fides ipsa mente utique videtur, quamvis hoc fide credatur quod non videtur.
5 Unde et apostolus Petrus dicit, In quem modo non videntes creditis (I Pet. I, 8): et ipse Dominus, Beati qui non viderunt, et crediderunt (Ioan. XX, 29).
Augustinus HOME