monumenta.ch > Augustinus > 3
   

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 3.

1 Exempli gratia dicam aliquid quo ad haec certius praestruaris, et inde potissimum unde nobis in hoc ipso opere propositus est disputandi labor.
2 Credimus videri Deum, non quia videmus vel per oculos corporis sicut videmus hunc solem, vel mentis obtutu sicut se quisque interius videt viventem, videt volentem, videt quaerentem, videt scientem, videt nescientem.
3 Tu itaque lectis ipsa his litteris, solem quidem te vidisse recolis per oculos corporis, potes etiam statim videre, si est id temporis, et eo loci es ubi ex ea parte coelum oculis tuis usque ad solem contuendum patet.
4 Ad illa vero videnda quae mente conspici dixi, id est quod vivas, quod videre Deum velis, quod id requiras, quod te vivere et velle et quaerere scias, quomodo autem Deus videatur nescias; ad haec, inquam, omnia videnda non oculos corporis adhibes, nec intervallum loci per quod intendatur obtutus, ut ad ea cernenda perveniat, sentis aut quaeris: sic vides vitam tuam, voluntatem, inquisitionem, scientiam, ignorantiam, quia nec ipsa est contemnenda visio, videre quod nescias.
5 Sic, inquam, vides haec omnia, ut in te videas, apud te habeas, ac sine ullis figurarum lineamentis colorumque nitoribus, tanto clarius et certius, quanto simplicius interiusque conspicias.
6 Cum igitur nec corporis oculis, sicut corpora sive coelestia, sive terrestria, nec mentis aspectu, sicut ea sunt, quorum nonnulla commemoravi, quae apud temetipsam certissime intueris, nunc videamus Deum; cur credimus eum videri, nisi quia Scripturae accommodamus fidem, ubi legitur, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et si qua alia in hanc sententiam eadem divina auctoritate conscripta sunt, cui non credere nefas ducimus; credere autem pietatis esse minime dubitamus?
Augustinus HOME