monumenta.ch > Augustinus > 7


Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 2a, 7.

1 Quid ergo dicimus?
2 Num satis est ut inter videre et credere hoc distare dicamus, quia praesentia videntur, creduntur absentia?
3 Plane forsitan satis est, si praesentia illa hoc loco intelligamus dicta, quae praesto sunt sensibus sive animi sive corporis, unde etiam ducto vocabulo praesentia nominantur.
4 Sic enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam voluntatem plane video, quia praesto est animi sensibus, atque intus mihi praesens est.
5 Si quis vero mihi indicet voluntatem suam, cuius os et vox mihi praesens est; tamen quia ipsa voluntas quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei, credo, non video: aut si eum mentiri existimo, non credo, etsi forte, ut dicit, ita sit.
6 Creduntur ergo illa quae absunt a sensibus nostris, si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur.
7 Videntur autem quae praesto sunt, unde et praesentia nominantur vel animi vel corporis sensibus.
8 Nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi; visus quidem in eis praecipue oculis attributus est, verumtamen hoc verbo utimur et in caeteris.
9 Non enim tantum dicimus, Vide quid luceat; sed etiam, Vide quid sonet, Vide quid oleat, Vide quid sapiat, Vide quid caleat.
10 Nec quia dixi ea credi quae absunt a sensibus nostris, sic accipiatur ut inter illa deputentur quae aliquando vidimus, et nos vidisse retinemus certique sumus, quamvis tunc non praesto sint cum recoluntur a nobis.
11 Neque enim inter credita, sed inter visa deputantur; et ideo nota sunt, non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos vidisse sine dubio recordamur et scimus.
Augustinus HOME