monumenta.ch > Augustinus > 2
   

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 2.

1 Secundum interiorem igitur hominem percipe verba intellectus.
2 Ipse enim renovatur de die in diem, etiam cum exterior iste corrumpitur (II Cor. IV, 16), sive castigatione abstinentiae, sive aliqua morbida valetudine, sive quolibet casu, vel certe, quod necesse est etiam iis qui sano corpore diu vivunt, ipso aetatis accessu.
3 Erige itaque spiritum mentis tuae, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit eum (Coloss. III, 10); ubi per fidem in te habitat Christus (Eph. III, 17); ubi non est Iudaeus et Graecus, servus et liber, masculus et femina (Galat. III, 28); ubi non morieris, cum solvi corpore coeperis, quia nec ibi marcuisti, cum sis annis gravis.
4 Hoc interiore tuo erecta intende, et vide quae loquor.
5 Nolo auctoritatem meam sequaris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam a me dicitur: sed aut Scripturis canonicis credas, si quid nondum quam verum sit vides, aut interius demonstranti veritati, ut hoc plane videas.
Augustinus HOME