monumenta.ch > Augustinus > 6


Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 1a, 6.

1 Iamne ergo venimus ad causam?
2 an adhuc lecturus instruendus est?
3 Nonnulli enim putant ipsum quod dicimus credere, cum res vera creditur, hoc solum esse mente contueri.
4 Quod si ita est, fallitur ista nostra superior praelocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid sentire per corpus, sicut in coelo solem, et in terra montem, arborem, corpusve quodlibet; et aliud mentis intuitu rem nihilominus evidentem, sicut nostra voluntas a nobismetipsis intus aspicitur cum aliquid volumus, vel cogitatio cum cogitamus, vel memoria dum recordamur, vel tale aliquid in animo sine corpore: aliud autem credere quod in corporis mentisve conspectu nec adest nec adfuisse recolitur; sicut sine parentibus creatum Adam, et natum ex Virgine passumque resurrexisse Christum.
5 Haec enim etiam corporaliter facta sunt, et videri per corpus, si tunc adessemus, utique potuerunt: nunc autem non adsunt, sicut adest ista lux quae oculis cernitur, aut voluntas qua nunc aliquid volumus, quae mente conspicitur.
6 Sed quia haec distinctio falsa non est, profecto illa praestructio minus habebat, quod inter credere, et aliquid praesens mente conspicere, ne omnino unum atque idem putaretur, parum clara fuerat elocutione discretum.
Augustinus HOME