monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU EPISTOLA CXLVII . Docet Deum corporeis oculis videri non posse. , , . . . <<<    

Augustinus, Epistolae, DE VIDENDO DEO LIBER, SEU..., 1.

1 Memor debiti quod ex tua petitione et mea promissione factum est, religiosa famula Dei Paulina, persolutionis quoque eius negligens esse non debui.
2 Cum enim petivisses ut de invisibili Deo, utrum per oculos corporeos possit videri, prolixe aliquid copioseque ad te scriberem, negare non potui, ne sanctum tuum studium offenderem; sed promissum distuli, sive propter alias occupationes meas, sive quod a me id flagitaretur, unde aliquanto diutius cogitari oportebat.
3 Sed cum tanta res esset quae, cogitando non tam quid de ea sentiendum dicendumve esset, quam quonam modo persuadendum iis qui diversa sentirent, fieret difficilior; finem aliquando dilationi adhibendum putavi, sperans divinum adiutorium magis mihi scribenti quam differenti adfuturum.
4 Quamobrem primum mihi videtur plus valere in hac inquisitione vivendi quam loquendi modum.
5 Nam qui didicerunt a Domino Iesu Christo mites esse et humiles corde (Matth. XXI, 29), plus cogitando et orando proficiunt, quam legendo et audiendo.
6 Nec ideo tamen agere partes suas sermo cessaverit, sed cum plantator et rigator officium sui gesserit muneris, caetera illi qui dat incrementum, relinquit: ille quippe etiam ipsum plantatorem rigatoremque formavit.
Augustinus HOME