Augustinus, Epistolae, DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.)
1 | De Videndo Deo scripsi librum, ubi de spirituali corpore quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitionem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus qui spiritus est, etiam per corpus tale videatur: sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vicesimo et secundo libro de Civitate Dei, satis quantum arbitror explicavi. |
2 | Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam Commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum indiculo, nec inter libros, nec inter epistolas est notatum. |
3 | Hic liber sic incipit: « Memor debiti. |
4 | » Illud autem: « Sicut praesens rogavi. |