Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 37, 85.
1 | Quando tales ergo repereris, non tibi persuadeant inanitatem vasorum suorum, sed tu eis potius plenitudinem. |
2 | Unde ait Apostolus, Quisquis se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet scire. |
3 | Et mox ostendens quid dixerit, Quisquis autem, inquit, diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII, 2, 3). |
4 | Nec sic dicere voluit, Cognovit eum, sed dicendo, cognitus est ab illo, expressius voluit commendare, etiam hoc ab illo nobis esse ut eum diligamus. |
5 | Charitas enim Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). |
6 | Necesse est autem ut parum diligat Deum, qui non ab illo, sed a seipso bonum se arbitratur effectum: unde autem fieri potest ut talis non in seipso, sed in Domino glorietur? |
7 | Qui enim gloriatur quod sit bonus, in illo debet gloriari, a quo factus est bonus: ac per hoc qui se a semetipso factum bonum arbitratur, consequens est ut in seipso, non in Domino glorietur. |
8 | Omnis autem intentio gratiae Novi Testamenti, qua sursum cor habemus (quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est [Iacobi I, 17], id agit, ne simus ingrati; atque in ipsa gratiarum actione nihil aliud agitur, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur. |
9 | Habes librum, etsi prolixum, tamen, quantum existimo, non superfluum. |
10 | Sed ama etiam ecclesiasticas legere litteras, et non multa invenies, quae requiras ex me; sed legendo et ruminando, si etiam pure Dominum largitorem bonorum omnium depreceris, omnia quae cognitione dogna sunt, aut certe plurima, ipso magis inspirante, quam hominum aliquo commonente perdisces. |
11 | Quanquam eo ipso quo forinsecus bene admonentem iudicio non errante approbamus, quid aliud quam internum lumen, magistrum nos habere testamur? |