Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 37, 84.
1 | Quid enim tam coniunctum quam virgines et virgines, quinque et quinque lampadibus ornatae, obviam sponso euntes et istae et illae? |
2 | Et quid tam contrarium quam sapientes, et stultae? |
3 | videlicet quod istae oleum in vasis, hoc est, intelligentiam gratiae Dei portant in cordibus suis, scientes quod nemo possit esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum sapientiae deputantes, scire cuius hoc donum sit (Sap. VIII, 21): illae autem largitori omnium bonorum gratias non agentes, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor earum, dicentes se esse sapientes, stultae factae sunt (Rom. I, 21, 22). |
4 | De quibus sane nullo modo nunc desperandum est, antequam dormiamus: sed si ita dormierint, cum factus fuerit clamor ille, quo adesse iam nuntiabitur sponsus, et evigilantes, hoc est resurgentes remanserint foris; non quia virgines non sunt, sed quia nescientes unde habeant quod sunt, stultae virgines sunt, meritoque foris erunt, quia internae affectum gratiae non secum ferunt. |