Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 37, 83.
1 | Scio autem quam non supervacanea sollicitudine, per hanc occasionem quaestionum mihi abs te propositarum, Novi Testamenti gratiam tibi voluerim copiosius commendare. |
2 | Habet enim adversarios, qui eius profunditate turbati, non Deo tribuere, sed potius sibi volunt arrogare quod boni sunt. |
3 | Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiles: nec falsum Christum sicut Manichaei aliique plurimi haeretici, sed eumdem verum aequalemque Patri et coaeternum, veraciterque hominem factum, et venisse credentes, et venturum exspectantes; sed tamen ignorantes Dei iustitiam, et suam constituere volentes. |
4 | Neque enim frustra Dominus, cum et illas commemoraret quae secum intraverunt ad nuptias, et illas contra quas ianuas clausit, et quibus respondit, Nescio vos, utrasque virgines dixit, propter continentiam; et quinque propter concupiscentiam carnis edomitam, quinario praeditam sensu; ornatas utrasque lampadibus, propter bonorum operum bonaeque conversationis in conspectu hominum luculentissimam laudem; utrasque obviam sponso euntes, propter exspectationem qua Christi speratur adventus: sed tamen alias sapientes, alias stultas, quod sapientes oleum acceperunt in vasis suis, stultae autem hoc non ferebant secum; in tam multis pares, hoc solo eas dispares demonstrat, hoc solo diversa eis et contraria nomina imponit. |