monumenta.ch > Augustinus > 82


Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 36, 82.

1 Arbitror tibi satis esse solutas tuas quinque quaestiones, dum in ista mea veluti sexta immorarer, quam mihi proposui de Gratia Novi Testamenti, propter quam Verbum caro factum est, id est, qui Filius Dei erat, homo factus est, naturam suscipiendo nostram, non amittendo suam: per quod et nobis recipientibus eum potestas daretur, ut qui eramus homines, filii Dei fieremus (Ioan. I, 14, 12) participatione incommutabilis boni in melius commutati, non ad temporalem felicitatem, sed ad vitae aeternae, quae sola beata est, adoptionem.
2 Unde placuit etiam propheticum Psalmum percurrere, cuius primum versum in passione commemoravit, ostendens quomodo nos Deus derelinquat, et quo alio modo non recedat a nobis; ad bona aeterna nos colligens, temporalia vero aliquando utiliter tribuens, et aliquando utiliter subtrahens; ut eis non haerere discamus, ne contempta luce interiore, quae ad novam pertinet vitam (unde etiam psalmus iste ipse pro susceptione matutina, tanquam pro luce nova, nomen accepit), in exteris tenebris libenter habitemus, unde in exteriores mittuntur qui ex istis exteris non se ad interiora convertunt; ne diabolo et angelis eius sociati, extrema damnatione puniamur.
3 Intelligentes igitur peregrinationem nostram in hac vita, mundo crucifigamur, extendentes manus in latitudinem bonorum operum, et longanimitate usque in finem perseverantes, atque habentes cor sursum, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1, 2), totumque hoc non nobis, sed illius misericordiae tribuentes, cuius profunda iudicia omnem scrutatorem fatigant.
4 Haec est enim non inaniter fabulosa, sed utiliter verax latitudo, longitudo, altitudo, profundum, unde perveniamus etiam ad supereminentem scientiam charitatis Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei (Eph. III, 19).
Augustinus HOME