Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 35, 81.
1 | Proinde quod sequitur, Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis; non dictum est eas emisse oleum, et sic venisse, neque enim iam erat unde; sed misericordiam sero quaesiisse, cum iam tempus iudicandi esset, et probos a reprobis separandi. |
2 | Recte autem illis respondetur: Amen dico vobis, Nescio vos. |
3 | Ille quippe hoc dicit, quem non latet aliquid: sed, Nescio vos, nihil aliud est quam, Nescitis me, quando de vobis potius eligitis confidere quam de me. |
4 | Cum enim dicitur quod nos cognoscit Deus, cognitionem sui nobis praestat, ut per hoc intelligamus ne hoc quidem nobis esse tribuendum quod nos scimus Deum, sed eam quoque scientiam illius misericordiae tribuamus. |
5 | Unde cum quodam loco Apostolus diceret, Nunc autem cognoscentes Deum, correxit et ait, Imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9): quid aliud volens intelligi, nisi quod eos ipse fecerit cognitores suos? |
6 | Nemo autem cognoscit Deum, nisi qui intelligit illum esse summum atque incommutabile bonum, cuius participatione fit bonus: quod in huius psalmi conclusione positum est, Annuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus. |
7 | Inde est et illud quod in alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). |
8 | Hoc enim non ad eam naturam qua homines sumus, cuius naturae idem ipse creator est, qui coeli et terrae, siderum, omniumque animantium; sed ad illud potius referendum est quod Apostolus ait: Ipsius enim sumus figmentum creati in Iesu Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 10). |