monumenta.ch > Augustinus > 80
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXXIV., , 79. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 34, 80.

1 Proinde sapientia quae in sapientibus virginibus habitat, secundum illud quod ante praedixit, cum ait contemptoribus, et sanam doctrinam accipere recusantibus, Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26); dicit stultis virginibus, Ite potius ad vendentes, et emite vobis: tanquam diceret, Ubi sunt qui vos fallebant mendosissimis laudibus, quando et a vobis fallebamini, quia in vobis non in Domino gloriabamini?
2 Quod autem dicit, Et dum eunt emere, venit sponsus; et quae paratae erant, intraverunt cum eo, hoc mihi videtur intelligendum, quod vitioso cordis affectu inhiabunt inani gloriae, quam vanae mentis elatione sectatae sunt.
3 Et ipse appetitus significatus est in eo quod dictum est, Dum eunt emere, venit sponsus; et introierunt cum eo ad nuptias, quae paratae erant: hoc est, quae veram fidem veramque pietatem corde gestabant, qua possent contemperari numero societatique sanctorum, non in seipsis, sed in Domino gloriantium, ut intrarent cum eis in illud gaudium, de quo dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23); ubi erit perfecta participatio incommutabilis boni, cuius modo velut arrha quaedam per fidem tenetur, ut secundum hanc gratiam vivamus, in quantum Deo, non nobis vivimus.
Augustinus HOME