Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 34, 79.
1 | Sed tunc, in illius clamoris evidentia et resurrectione mortuorum, quia nulla erit dubitatio iam instantis praesentisque iudicii, subtrahetur omne solatium laudis humanae. |
2 | Neque enim vacabit de alio disceptare, vel de alio iudicare, aut gratificari atque suffragari alteri, quando unusquisque proprium onus portabit, et de suorum factorum reddenda ratione cogitabit: ac per hoc feretur animus quidem virginum stultarum consuetudine propria, sed non inventis laudibus humanis deficiet. |
3 | Neque enim germanitus dixerunt, Apud te laus mea; vel, In Domino laudabitur anima mea; aut in Domino gloriatae sunt, cum ignorantes Dei iustitiam, suam iustitiam constituerent. |
4 | Ac per hoc petunt a sapientibus oleum, hoc est aliquam consolationem; nec inveniunt nec accipiunt, illis respondentibus se nescire utrum vel sibi sufficiat ipsa conscientia, qua exspectant misericordiam sub illo iudice, qui cum in throno sederit, quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi superexsultet misericordia iudicio (Iacobi II, 13)? |
5 | quae super eos erit, qui misericordiae opera illa intentione fecerunt, ut eorum misereretur, a quo se sciebant accepisse quod habebant; nec gloriabantur quasi non acceperint, sed per seipsos habuerint quo placerent, sicut stulti qui et sibi placent tanquam de bono a se sibi parato, et ab adulantibus vel errantibus ita laudantur ac si ipsi sint aliquid. |
6 | Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, sicut dicit Apostolus, seipsum seducit. |
7 | Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in seipso tantum gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 3): hoc est portare oleum secum, non ex aliena laude dependere. |
8 | Sed quam gloriam in se habebit, nisi eum cui dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4); ut quod saepe dicendum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31)? |