monumenta.ch > Augustinus > 77


Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 33, 77.

1 Virgines propter continentiam nuncupavit.
2 Decem vero, id est quinque et quinque, propter numerum quo censentur corporis sensus, in quibus habitat continentia, cum a voluptatibus turpibus et illicitis abstinetur.
3 Lampades, sicut dictum est, bona sunt opera, maximeque ad misericordiam pertinentia; et ipsa quae etiam coram hominibus lucet laudabilis conversatio: sed magni interest, qua mentis intentione fiat; ideo dicit alias sapientes, stultas alias.
4 Sed hinc eas discernit, quod stultae non sumpserunt oleum secum, sapientes autem acceperunt oleum in vasis suis, hoc est in cordibus suis, ubi fit ipsa participatio intimi ac superni boni.
5 Unde in psalmo quodam, cum dictum esset, Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino; Multi, inquit, dicunt: Quis ostendit nobis bona?
6 Deinde ut manifestaret cuius boni amore debeamus operari iustitiam, hoc est, sacrificare sacrificium iustitiae: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 6, 7).
7 Cuius boni aliquantum participati, et plenius perfectiusque participandi intentione, qui bene operatur, et laudabiliter etiam in conspectu hominum conversatur, habet oleum secum, quo bona opera eius etiam in conspectu hominum lucentia non exstinguuntur; quia non in eo charitas refrigescit abundante iniquitate, sed perseverat usque in finem.
8 Hoc oleum stultae virgines non habent secum, quoniam sibi tribuendo si quid boni operis faciunt, necesse est inflentur superbia, et propter hoc vitium sic laude delectentur humana, ut eius gaudio, si quid boni agunt, fervere et lucere videantur.
Augustinus HOME