1 | Sed quid est quod in eadem Evangelii lectione scriptum est, omnes sponso tardante dormisse? |
2 | Somnum istum si intellexerimus, quod velut tardante iudicio, ad quod faciendum venturus est Christus, abundante iniquitate charitas refrigescit, quomodo ibi ponemus virgines sapientes, cum potius in illis sint de quibus dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12)? |
3 | Dictum est ergo, Dormierunt omnes; quia non tantum stulti, qui propter humanam laudem bona operantur coram hominibus, verum etiam sapientes, qui hoc propterea faciunt ut laudetur Deus, experiuntur istam mortem: ex utroque enim genere moriuntur. |
4 | Et ista mors saepe in Scripturis dormitio dicitur, propter futuram resurrectionem velut evigilationem. |
5 | Hinc Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres (I Thess. IV, 12); et alio loco, Ex quibus plures manent usque adhuc; quidam autem dormierunt (I Cor. XV, 6): et alia innumerabilia in hoc testimonia aperte per Scripturas utriusque Testamenti reperiuntur. |
6 | Unde et ille ait, Consanguineus lethi sopor: (Virg. Aeneid. VI.) et si advertas, multa invenies etiam in saecularibus litteris, ubi mors somno comparatur. |
7 | Significavit ergo Dominus futurum esse tempus, quo inter tribulationes et tentationes saeculi huius, iam iamque eius exspectaretur et speraretur adventus, tanquam propinquus atque imminens, ad quem se praeparent qui in eius esse familia videntur. |
8 | Hoc est enim quod ait, exisse obviam sponso et sponsae. |
9 | Sponso quidem, Filio Dei: sponsae autem, sive quia in eo corpore venturus est quod sumpsit ex Virgine; sive quia ipsa Ecclesia tunc clarior apparebit, ut ad universi corporis congregationem membra concurrant, quibus concurrentibus, eius magnitudo monstrabitur. |