monumenta.ch > Augustinus > 73
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXX., , 72. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 30, 73.

1 Haec iustitia qua eius fideles iusti sunt, interim viventes ex fide, donec perfecta iustitia perducantur ad speciem, sicut salute perfecta etiam ad ipsius corporis immortalitatem, gratia est Novi Testamenti.
2 Unde alio loco dicit Apostolus, Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo: ac inde subiungit, Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, id est, sacrificium pro peccatis; nam et ipsa in Lege peccata appellabantur, quae pro peccatis offerebantur.
3 Ut nos simus iustitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21): id est, in eius corpore quod est Ecclesia, cui caput est, nos simus iustitia Dei; quam ignorantes illi, et suam volentes constituere, id est tanquam de suis operibus gloriantes, iustitiae Dei non sunt subiecti.
4 Inde et in hoc psalmo cum dixisset, Annuntiabunt iustitiam eius, sequitur et adiungit: Populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
5 Quis est enim populus quem non fecit Dominus, secundum id quod homines sunt, qui etiam pecora creavit, a quo est omnis vita, omnisque facta et creata natura?
6 Sed ita intelligendum est, quem fecit Dominus, ut non solum, quod homines sunt, verum etiam quod iusti sunt, ab illo facti intelligantur; secundum illud quod iam non semel commemoravi ab Apostolo dictum: Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
Augustinus HOME