Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 30, 72.
1 | Sicut ergo quod legitur, Domini est salus, non ea salus intelligitur qua Dominus salvus est; sed qua hi salvi sunt, quos ipse salvos facit: sic cum legitur Dei iustitia, in eo quod scriptum est, Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere; non est illa intelligenda qua Deus iustus est, sed qua iusti sunt homines quos gratia sua iustificat. |
2 | Inde enim salvi, unde iusti; quoniam quod ait, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus, exposuit in consequentibus, dicens. |
3 | Non veni vocare iustos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). |
4 | Non igitur secundum opera iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). |
5 | In qua gratia spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). |
6 | Unde in illo psalmo subiungitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. |
7 | Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. |
8 | Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam iis qui recto sunt corde. |
9 | Huic igitur iustitiae Dei contraria superbia est, qua fiditur tanquam de operibus propriis; ideoque ibi sequitur: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 8-12). |