monumenta.ch > Augustinus > 71
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XXX., 72.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 30, 71.

1 Illud autem quod sequitur, Et annuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus, superioris sensus confirmatio est.
2 Nam quod ibi dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura: hoc est dictum hic, annuntiabunt iustitiam eius.
3 Ipsa quippe generatio quae ventura prophetata est piorum atque sanctorum, iustitia Dei est, non ipsorum: ne sint ex illis qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3).
4 Illa namque iustitia Dei commendatur in eo quod dicitur, ignorantes Dei iustitiam, qua nos ex eius gratia iusti sumus: ut ipsa iustitia eius nos simus, cum iuste vivimus, credentes in eum qui iustificat impium (Id. IV, 5); non illa qua ipse iustus est aeterna sua et incommutabili iustitia.
5 Haec itaque iustitia, qua nos Dei munere iusti sumus, significatur in psalmo illo, ubi scriptum est: Iustitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7).
6 Montes quippe Dei, sancti eius sunt; de quibus alibi dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo (Psal. LXXI, 3).
7 Et multa de his montibus scripta sunt figurata locutione, quae commemorare nunc longum est.
8 Sed quia hoc ipsum quod Deus iustificat homines, nimis occulto iudicio facit (quoniam gratuita gratia facit; si autem gratia, non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia [Rom. XI, 6]; ex hoc quippe incipiunt opera bona, ex quo iustificamur; non quia praecesserunt, iustificamur: et hoc est profundum, de quo superius iam multa diximus), continuo in eodem psalmo cum dixisset, Iustitia tua velut montes Dei, subiunxit, Iudicia tua velut abyssus multa.
9 Inde venit ad salutem hominibus iumentisque communem, quia et ipsa ex misericordia Dei est, et dicit, Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: ut hinc intelligamus etiam illam salutem sempiternam et immortalem de qua dicit Apostolus, Spe enim salvi facti sumus (Id. VIII, 24), similiter ut istam quae hominibus iumentisque communis est, gratis nos accipere, non ex operibus, ne forte quis extollatur; quia opera bona ex ipsius iustificatione operamur.
10 Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 8-10).
11 Et illa salus ergo gratuita est, de qua in alio psalmo dicitur: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9).
Augustinus HOME