Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 29, 70.
1 | Sive ita dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura, ac si diceretur, Domino placebunt qui annuntiabunt non sibi; ut ita sit Domino annuntiare, sicut est Domino vivere: sic dictum est, Qui manducat, Domino manducat; et qui non manducat, Domino non manducat. |
2 | Ad hoc quippe addidit, Et gratias agit Deo, ut ostenderetur quid esset, Domino facit (Rom. XIV, 6), id est, in eius laudem facit. |
3 | Tunc enim recte, tunc iuste, tunc pie fit, cum opus bonum in eius laudem fit cuius gratia donatur ut fiat. |
4 | Ac per hoc etiamsi eo modo quispiam haec verba intelligere velit, ut eorum iste ordo sit, Annuntiabitur Domino generatio ventura, id est, ea generatio annuntiabitur quae Domino ventura est, ea generatio annuntiabitur quae Domino ventura est, generatio scilicet piorum atque sanctorum, quia impiorum et sceleratorum generatio non Domino, sed sibi ventura est: ab eadem significatione non receditur, qua intelligatur animae participatio in idipsum; id est, rationalem creaturam, cum sit mutabilis, non fieri beatam nisi a proprio suo mutabili ad incommutabile bonum, idemque commune quod Deus est, a quo superba impietate abstitit, humili pietate conversa subsistat. |
5 | In quo affectu proficiens, quidquid boni facit, Domino facit, hoc est in eius laudem, cuius gratiam percepit ut faciat; unde est actio gratiarum, quae intimo fidelium mysterio celebratur. |