Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 29, 69.
1 | Haec porro omnia quae in psalmo isto dicta sunt, quia non ad praesens tempus, sed ad futurorum prophetiam pertinebant, sicut etiam ipsis rebus apparet; sic eum concludere voluit, ut ostenderet se non praesentia demonstrare, vel narrare praeterita, sed futura prophetare: Annuntiabitur, inquit, Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus. |
2 | Non ait, Annuntiabitur Dominus generationi venturae; sed, Annuntiabitur Domino generatio ventura: quod non sic accipiendum est, tanquam nescienti aliquid annuntietur ut sciat; sed sicut annuntiant Angeli, non solum nobis beneficia Dei, verum etiam illi preces nostras. |
3 | Nam scriptum est, ubi angelus hominibus dicit, Ego obtuli memoriam orationis vestrae (Tob. XII, 12): non ut tunc Deus noverit quid velimus, vel quo indigeamus; Novit enim pater vester, ait Dominus, quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 8): sed quia necesse habet rationalis creatura obtemperans Deo, temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo quod erga se fiat, sive consulendo quid faciat; qui pius mentis affectus est, ut ipsa construatur, non ut Deus instruatur. |
4 | Nam et haec quaedam contestatio rationalis creaturae est, quod non sibi ipsa sit bonum quo beata fiat, sed illud incommutabile cuius participatione etiam sapiens efficitur. |