monumenta.ch > Augustinus > 68


Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 28, 68.

1 Et anima, inquit, mea ipsi vivet: ipsi utique, non sibi, sicut superborum privato bono suo laetantium, et a communi omnium bono quod Deus est, inani elatione resilientium.
2 Hoc utique devitemus, et communi potius vero omnium bono perfrui, quam privato nostro gaudere quaeramus; ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sicut ait Apostolus, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15).
3 Pro hoc enim mediator effectus est, ut nos reconciliet Deo per humilitatem, a quo per impiam superbiam longe recesseramus.
4 Neque enim tantum illud scriptum est, quod supra posui, Initium omnis peccati superbia; sed etiam hoc ibi legitur: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14, 15).
5 Non ergo sibi vivat quisque, sed Christo; faciens non suam, sed ipsius voluntatem, et manens in eius charitate; sicut et ipse fecit voluntatem Patris, et manet in eius charitate.
6 Haec quippe nos admonens, et exemplo suo exhortans, in Evangelio suo locutus est (Ioan. XV, 10).
7 Si autem ipse cum in forma Dei aequalis esset Patri, tamen per formam servi, quam propter nos accepit, non suam voluntatem, sed Patris se facere commendavit; quanto magis nos, propria privataque nostra voluntate contempta qua tenebrati sumus, ad illud commune lumen, ut illuminemur et vultus nostri non erubescant, debemus accedere, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9), ut anima nostra ipsi vivat!
8 Hoc enim de nobis consequenter adiungit, cum dicit, Et semen meum serviet illi: quoniam qui seminat bonum semen, filius est hominis; bonum autem semen, hi sunt filii regni.
Augustinus HOME