monumenta.ch > Augustinus > 67
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXVII., , 66. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 27, 67.

1 Tales fuerunt piscatores et publicani; quia abiecta huius mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27): de his dictum est, Edent pauperes, et saturabuntur.
2 Sed quia istam saturitatem non apud seipsos tenuerunt (quodammodo enim ructantes Dominum laudaverunt; id est, praedicaverunt quaerentes eum, hoc est non sua quaerentes, sed in eum charitate flagrantes), eorum praedicatione commotus est mundus, ut commemorentur et convertantur ad Dominum universi fines terrae, et adorent in conspectu eius universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
3 Hac Ecclesiae dilatatione etiam superbi, id est divites terrae adducti sunt ut manducarent; et quamvis non saturati, tamen adorant.
4 Hunc quippe ordinem prophetia Psalmi hoc loco tenuit, quem videmus impleri.
5 Adiungit autem, In conspectu eius procident omnes qui descendunt in terram: id est, omnes bona amando terrena, non in coelum ascendunt.
6 Non enim faciunt quod ait Apostolus, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2): sed potius quanto sibi bonis terrenis feliciores videntur, tanto magis in terram descendunt, hoc est, in terrena deprimuntur.
7 Et ideo in conspectu eius procident, id est, ubi ipse videt, non ubi homines vident qui eos excelsos sublimesque arbitrantur.
Augustinus HOME