Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 27, 66.
1 | Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. |
2 | Ille irrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum acquirit: et tradet in fine Deo et Patri; non ut ipse amittat, sed quod in fide seminavit, cum venit minor Patre, hoc perducat ad speciem in qua aequalis non recessit a Patre. |
3 | Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae: divites terrae, superbos intelligere debemus, si recte superius pauperes, humiles intelligebamus, de quibus in Evangelio dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum: ipsi enim sunt mites, lugentes, esurientes et sitientes iustitiam, misericordes, mundicordes, pacifici, et qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quibus praedicationibus singillatim beatitudinem adiunxit (Matth. V, 3-12). |
4 | Contra ergo divites terrae hoc loco superbi intelligendi sunt. |
5 | Neque enim frustra ita distincti sunt, ut de pauperibus supra diceretur, Edent pauperes, et saturabuntur; hic vero, Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. |
6 | Et ipsi quippe adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine eius; sed adorant tantum, non etiam saturantur, quoniam non imitantur. |
7 | Manducantes enim pauperem, dedignantur esse pauperes: quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia eius (I Petr. II, 21). |
8 | Verumtamen quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, aspernantur divites, et similia perpeti respuunt, tumore, non magnitudine; infirmitate ergo, non sanitate. |
9 | Sed quia Deus excitavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu flectatur omne genu, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 8-10); fama celsitudinis eius et gloria nominis eius in Ecclesia usquequaque diffusa permoti, et ipsi veniunt ad mensam, manducant et adorant; non tamen saturantur, quia non esuriunt et sitiunt iustitiam: tales enim saturabuntur. |
10 | Quanquam perfecta saturitas in illa vita aeterna erit, cum ex ista peregrinatione venerimus ex fide ad speciem, ab speculo ad faciem, ab aenigmate ad perspicuam veritatem; non tamen inconvenienter saturatus dicitur paupertate Christi, qui pro iustitia eius, hoc est pro participatione Verbi aeterni, quam inchoavit interim fide, omnia temporalia non solum temperanter contemnit bona, verum etiam patienter sustinet mala. |