monumenta.ch > Augustinus > 64
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXVI., , 63. <<<     >>> 65.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 26, 64.

1 In hoc mysterio figura crucis ostenditur.
2 Qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est.
3 Non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis huius, et longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister existeret.
4 Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur: hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus.
5 Longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est: ibi enim quodammodo statur, id est, persistitur et perseveratur; quod longanimitati tribuitur.
6 Altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo quod transversum figitur, sursum versus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi; quia bene sperantium superna exspectatio est.
7 Iam vero illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae: in quo multorum ingenia conteruntur id investigare conantia, ut ad extremum eis dicatur, O homo tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)?
Augustinus HOME