Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 26, 63.
1 | Attende omnia diligenter. |
2 | Huius rei, inquit, gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. |
3 | Quaeris cuius rei gratia: hoc supra dixerat, Propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis Hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in tribulationibus Apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua flectebat ad Patrem. |
4 | Proinde non infirmari unde illis sit, sequitur et dicit: Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari ver spiritum eius. |
5 | Hae sunt divitiae de quibus dicit: O altitudo divitiarum! |
6 | Abditas enim habent causas, ubi nullis meritis praecedentibus, quid habemus, quod non accepimus? |
7 | Deinde sequitur, et quid optet, adiungit: In interiori, inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. |
8 | Haec est vita cordium, qua vivimus in saeculum saeculi, ab initio fidei usque ad finem speciei. |
9 | Ut in charitate, inquit, radicati et fundati praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. |
10 | Ista est communio cuiusdam divinae coelestisque reipublicae; hinc saturantur pauperes, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi; id est, non commoda privata sectantes, sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes: nam de ipso pane quo tales saturantur, quodam loco Apostolus dicit. |
11 | Unus panis, unum corpus, multi sumus (I Cor. X, 17). |
12 | Quid ergo comprehendere? |
13 | Quae sit, inquit, latitudo, sicut iam dixi, in bonis operibus, quibus benevolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos; et longitudo, ut longanimiter, pro hac latitudine, molestiae tolerentur; et altitudo, ut pro his aeternum quod in supernis est praemium, non vanum aliquid temporale speretur; et profundum, unde gratuita gratia Dei secundum secretum et abditum voluntatis eius existit. |
14 | Ibi enim radicati, ibi sumus fundati: radicati, propter agriculturam; fundati, propter aedificationem: quae quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (Ibid. III, 9). |
15 | Hoc totum agitur cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. |
16 | In futuro autem saeculo perfecta et plena charitas sine ulla malorum tolerantia, non fide credit quod non videt, nec spe desiderat quod non tenet; sed in aeternum veritatis incommutabilem speciem contemptabitur, cuius sine fine quietum opus erit, laudare quod amat, et amare quod laudat. |
17 | De hac consequenter dicit: Scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. |