monumenta.ch > Augustinus > 62


Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 25, 62.

1 Unde charitas in commune magis quam in privatum consulens, dicitur non quaerere quae sua sunt (I Cor. XIII, 5).
2 Hac vivunt corda in saeculum saeculi, tanquam saturata pane coelesti: de qua saturator ipse dicit, Nisi manducaveritis carnem meam, et sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VI, 54).
3 Merito ergo istorum qui saturantur, vivent corda in saeculum saeculi.
4 Vita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem.
5 Vident enim nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).
6 Unde ipsa charitas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subveniendum quaquaversum potest, porrigit; et haec latitudo est: nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et haec est longitudo: hoc autem totum propter adipiscendam vitam facit aeternam, quae illi promittitur in excelso; et haec altitudo est.
7 Existit vero ex occulto ista charitas, ubi fundati et radicati quodam modo sumus (Ephes. III, 17); ubi causae voluntatis Dei non investigantur, cuius gratia sumus salvi facti, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum eius misericordiam (Tit. III, 5).
8 Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis (Iacobi I, 18): et haec voluntas eius in abdito est.
9 Cuius secreti profunditatem quodam modo expavescens Apostolus clamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!
10 quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
11 Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI, 33, 34)?
12 et hoc est profundum.
13 Altitudo quippe commune nomen est excelso et profundo: sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur; cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis.
14 Unde et illud Deo dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine!
15 nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI, 6).
16 Et iterum: Iudicia tua velut abyssus multa (Psal. XXXV, 7).
17 Hinc igitur est illud Apostoli, quod requirendum inter caetera posuisti: Huius rei gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur; ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius, in interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo et latitudo, altitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Eph. IX, 14-19).
Augustinus HOME