monumenta.ch > Augustinus > 61
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXIV., , 60. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 24, 61.

1 Vota vero sua sacrificium vult intelligi corporis sui, quod est fidelium Sacramentum.
2 Ideo cum dixisset, Vola mea reddam coram timentibus cum; continuo subiunxit, Edent pauperes, et saturabuntur.
3 Ipsi enim saturabuntur pane qui de coelo descendit, qui ei cohaerentes, et eius pacem dilectionemque servantes imitantur eius humilitatem: ideo pauperes.
4 In hac paupertate et saturitate praecipue Apostoli claruerunt.
5 Et laudabunt Dominum, inquit, qui requirunt eum: intelligentes non meritorum suorum, sed illius esse gratiae quod saturati sunt.
6 Requirunt enim eum, quia non sunt ex eis qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi (Philipp. II, 21).
7 Denique et si caro eorum qui eum laudant, patitur temporalem tribulationem vel mortem, vivent corda eorum in saeculum saeculi.
8 Haec vita cordis non est in sensibus corporis; secreta est in luce quae intus est, non in tenebris quae foris sunt; in fine praecepti, non in initio peccati.
9 Finis autem praecepti charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): charitas quae non aemulatur, non inflatur (I Cor. VIII, 4), quia non altum sapit, sed timet; et ideo cohaeret timore casto, permanente in saeculum saeculi.
10 Initium autem omnis peccati superbia, qua diabolus irrevocabiliter in exteriora progressus est, hominemque invidendo, et ei simile aliquid suadendo deiecit.
11 Cui homini in quadam scriptura dicitur, Quid superbit terra et cinis?
12 Quoniam in vita sua proiecit intima sua (Eccli. X, 15, 9, 10).
13 In vita sua, dictum est, tanquam in propria sua, et quasi privata, qua delectatur omnis superbia.
Augustinus HOME