Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 24, 60.
1 | Apud te laus mea. |
2 | Quid ergo nocent qui tanquam victo insultant, quod me in temporalibus dereliqueris? |
3 | In Ecclesia magna confitebor tibi: non quanta ista Synagoga est, quae irridet mortem derelicti, sed in Ecclesia magna diffusa per omnes gentes, quae credit in resurrectionem non derelicti. |
4 | Haec est unica illa quam petit de manu canis erui, de qua etiam paulo ante dixit, In medio Ecclesiae cantabo te. |
5 | Et nunc quod ait, confitebor tibi, in eis utique qui confitebuntur, in quibus et loquitur. |
6 | Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis Dei; sicut ipse in Evangelio, Confitebor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). |
7 | Ideo sequitur et dicit: Vota mea reddam coram timentibus eum. |
8 | Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt cum. |
9 | Ipsi sunt parvuli de quibus dixit, et revelasti ea parvulis; timentes eum, et pauperes, id est humiles, qui non alta sapiunt, sed timent timore illo casto, non quo poena formidatur, sed quo gratia conservatur. |