Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 24, 59.
1 | Timeat eum omne semen Israel. |
2 | Et vide causam quam coniungit: Quoniam non sprevit, inquit, neque despexit precem pauperis. |
3 | Pauperem, humilem dicit: hinc est, Noli altum sapere, sed time. |
4 | Timeat ergo eum omne semen Israel, quoniam non despexit eius precem qui non altum sapuit, sed timuit. |
5 | Potest et hoc capiri coaptari; quia ipse Salvator corporis propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut eius paupertate ditaremur (II Cor. VIII, 9). |
6 | Ex forma enim servi pauper factus est, ex qua et precem fudit: in ea quippe semetipsum humiliavit, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 8). |
7 | Vide ergo quid dicat: Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis, neque avertit faciem suam a me. |
8 | Ubi est illud, Quare me dereliquisti, si nec faciem avertit ab eo? |
9 | nisi quia et derelinquens non derelinquit, quando in bonis temporalibus non exaudit; et non ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus quid auferat, et quid offerat nobis. |
10 | Non, inquit, sprevit neque despexit precem pauperis, neque avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. |
11 | Fecit ergo quod paulo ante rogatus est, ubi eum deprecans dixit: Ne discedas a me. |
12 | Si enim exaudivit, profecto fecit, non utique discessit. |
13 | Non ergo dereliquit hoc modo, qui alio modo dereliquit, ut saperemus quomodo magis non ab eo derelinqui velle debemus. |