Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 23, 58.
1 | Sed quia malo opere, id est tenebroso delectantur facientes, secutura est autem poena quae torqueat, ideo Dominus ubi dixit, tenebras exteriores, addidit etiam, Ibi erit fletus et stridor dentium: ne talibus delectationibus, qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque iniustitia tenebrescunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer existiment; quia enim volentes iniuste utuntur bonis, iuste nolentes cruciabuntur malis. |
2 | Unde possunt etiam tenebrae exteriores intelligi poenae corporales; corpus quippe est animae exterius: ut sint animae mala, quibus a charitatis luce aversa mens in peccatis oblectatur, exterae tenebrae; corporis autem mala, quibus aeternis in finem torquebitur, exteriores tenebrae, quas solas timent qui servili adhuc timore detinentur. |
3 | Nam si eis liceret in illis exteris quae sunt in peccatis, impune semper volvi et involvi, profecto nunquam vellent accedere ad Deum, et illuminari, et inhaerere illi per charitatem, ubi est timor castus, permanens in saeculum saeculi: qui timor non cruciat, sed tenaciorem facit animam boni illius, quod si dimiserit, cadet. |