Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 23, 57.
1 | Proinde infideles homines tenebrae sunt; qui per fidem conversi ad Deum, quadam praemissa illuminatione lux fiunt. |
2 | In qua proficiendo si ex fide ad speciem pervenerint, ut id quod credunt etiam conspicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem Dei: talibus enim dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8). |
3 | Porro diabolus et angeli eius, tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores: plus enim ab illa charitate aversi, et in suum fastum obstinationemque progressi sunt. |
4 | Et quoniam extremo iudicio Christus dicturus est eis quos ad sinistram discernet, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41); his malignis spiritibus coniungendos, simulque damnandos, dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum eius. |
5 | Huic poenae contrarium est quod bono servo dicitur, Intra in gaudium domini tui (Ibid. 23); ut quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. |
6 | Non haec per locorum intervalla inani phantasmate cogitanda sunt: localia spatia non occupant nisi corporum moles. |
7 | Non est hoc spiritus vitae, non est hoc anima rationalis, multo minus Deus omnium benignissimus conditor, et iustissimus ordinator. |
8 | Voluntatibus et affectibus ista vel propinquare vel longe fieri, vel intrare vel exire dicuntur. |