monumenta.ch > Augustinus > 56
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XXIII., 57.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 23, 56.

1 Proinde rationalis creatura, sive in angelico spiritu, sive in anima humana, ita facta est, ut sibi ipsa bonum quo beata fiat, esse non possit; sed mutabilitas eius si convertatur ad incommutabile bonum, fiat beata: unde si avertatur, misera est.
2 Aversio eius vitium eius, et conversio eius virtus eius est.
3 Natura ergo non est mala, quia creatura spiritus vita est rationalis, quae etiam privata bono cuius participatione beatificatur, id est, etiam vitiosa, melior est eo corpore quod summum est in corporibus, id est, hac luce quae sentitur oculis carnis, quia et ipsa est corpus: omni autem corpore quaelibet incorporea natura praestantior est: non mole, quia nonnisi corporum est moles, sed vi quadam qua supergreditur omnem phantasiam, quam volutat animus haustam de sensibus corporis.
4 Sed quemadmodum in ipsis corporibus ea quae inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, id est, cum luce illuminantur, et fervore vegetantur: sic incorporeae creaturae rationales ipsius Creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima charitate; qua omnimodo si caruerint, tenebrescunt, et obdurescunt quodammodo.
Augustinus HOME