monumenta.ch > Augustinus > 55
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXII., , 54. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 22, 55.

1 Diabolus igitur et angeli eius a luce atque fervore charitatis aversi, et nimis in superbiam invidiamque progressi, velut glaciali duritia torpuerunt.
2 Et ideo per figuram tanquam in aquilone ponuntur: unde cum generi humano diabolus incubaret, ventura gratia Salvatoris dicitur in Cantico canticorum, Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata (Cant. IV, 16).
3 Exsurge, qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis: exsurge, ut a tuo pondere relevati erigantur, quorum animas premendo curvasti.
4 Et veni, auster, inquit; spiritum invocans gratiae, flantem de meridie velut a parte fervida et luminosa, ut fluant aromata.
5 Unde Apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15).
6 Hinc etiam dicitur in quodam psalmo, Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Psal. CXXV, 4): captivitatem scilicet, qua sub diabolo tanquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant, et quodam modo congelaverant.
7 Hinc enim et Evangelium dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12).
8 At vero flante austro, glacies resolvitur, et torrentes fluunt, id est peccatis remissis, populi ad Christum charitate concurrunt.
9 Hinc et alibi scriptum est: Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua (Eccli. III, 17).
Augustinus HOME