Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 21, 52.
1 | Quapropter quamvis fidelibus ad Novum Testamentum pertinentibus dicat Apostolus quod paulo ante commemoravi, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. VIII, 15); id est ut fides in nobis sit, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), non tam timendo poenam quam amando iustitiam: tamen quia non fit anima iusta nisi participatione melioris qui iustificat impium (quid enim habet quod non accepit?), non debet sibi tribuendo quod Dei est, ita gloriari tanquam non acceperit (I Cor. IV, 7). |
2 | Ob hoc ei dictum est: Noli altum sapere, sed time. |
3 | Et timor iste praecipitur iis etiam qui ex fide viventes, haeredes sunt Novi Testamenti, atque in libertatem vocati. |
4 | Altum enim sapere, dictum est, superbire: quod alio loco, e contrario satis ostendit, ubi ait, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16). |
5 | Ex hoc quod ait, humilibus consentientes, utique aperuit nihil aliud se dixisse, alta sapientes, quam superbientes. |