Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 20, 51.
1 | Cum iis igitur agens Apostolus, qui olivae per gratiam inserebantur, Dicis, inquit, fracti sunt rami, ut ego inserar. |
2 | Bene; propter incredulitatem fracti sunt. |
3 | Tu autem, fide sta; noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 19, 20). |
4 | Dei est enim beneficium, non meritum tuum; quod et alibi dicit: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. |
5 | Ipsius enim sumus figmentum, creati in Iesu Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 8-10). |
6 | In hoc itaque intellectu gratiae inest timor, de quo dicitur: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). |
7 | Timor autem iste alius est; non est ille servilis quem charitas foras mittit. |
8 | Illo enim timetur ne incidatur in tormentum supplicii; isto autem, ne amittatur gratia beneficii. |