monumenta.ch > Augustinus > 50
Augustinus, Epistolae, CAPUT XX., , 49. <<<     >>> 51.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 20, 50.

1 Quam insertionem oleastri, iam amputatis propter infidelitatis superbiam naturalibus ramis, etiam ipse Dominus in Evangelio praedixit, occasione illius Centurionis qui in eum ex Gentibus credidit.
2 Tunc enim ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: et adiunxit, Ideo dico vobis quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno coelorum: filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium: ita significans inseri oleastrum propter humilitatem; dixerat quippe ille Centurio, Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8-12); confractionem autem ramorum naturalium propter superbiam, scilicet eorum qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3).
3 De iis quippe vana elatione tumentibus dictum est quod ibunt in tenebras exteriores, qui iactantes se de semine Abrahae, semen Abrahae fieri noluerunt, ut essent filii promissionis: quia fidem Novi Testamenti non receperunt, ubi Dei iustitia commendatur, suam constituere volentes; id est, tanquam de suis meritis et operibus praefidentes spreverunt esse filii promissionis, hoc est filii gratiae, filii misericordiae, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), credens in eum qui iustificat impium, hoc est qui ex impio facit pium; ut deputetur fides eius ad iustitiam (Rom. IV, 5), et impleatur in eo, non quod postulabat eius meritum, sed quod a Domino promissum est beneficium.
Augustinus HOME