Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 20, 49.
1 | Deinde sequitur et dicit: Timeat eum omne semen Israel. |
2 | Qui Iacob ipse et Israel, unus homo erat, habens duo nomina, non in parvo sacramento: sed uno libro non possunt dici omnia, in quo iam multum progressi sumus, et nondum de aliis tribus quaestionibus aliquid diximus; hoc est de tenebris exterioribus; et latitudine et longitudine, altitudine et profundo; et de quinque et quinque virginibus. |
3 | Quod ergo dixit supra, universum semen Iacob, hic consequenter ait, omne semen Israel. |
4 | Sed quare superius, magnificate eum, et posterius, timeat eum? |
5 | Magnificatio laudi congruit; de qua dixerat, Qui timetis Dominum, laudate eum: unde iam multa disserui. |
6 | Ibi quippe amor vel charitas Dei, quae perfecta foras mittit timorem. |
7 | Cur ergo iterum, Timeat eum omne Israel? |
8 | Non enim accepistis, inquit Apostolus, spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). |
9 | Sed idem apostolus oleastro inserto in olivam timorem praecipit, hoc est Gentibus additis radici Abraham, Isaac, Iacob, ut et ipsae fierent Israel, id est, pertinerent ad semen Abrahae (Rom. XI, 17-20). |